- LORATA Vestis
- LORATA Vestisgraecis recentioribus λωρωτὴ, eadem cum veste paragauda: Lorum enim instita vel fascia dicta est, quibus vestes praetexebantur, unde monolores, dilores, usque ad pentelores, tunicae, militibus donatae leguntur, apud Flav. Vopis. in Aurel. Nempe lora, in hoc tunicarum genere, non fila sunt intexta ut nonnulli interpretantur, sed segmenta aurea vestibus adtexi solita, ea maxime, quibus summa ora vestis praetexebatur. Et quidem muliebribus priustunicis tantum adsuebantur, postea luxu crescente virilibus quoque vestimentis adtexi coepêre; cum antea purpurâ tantum praetexerentur viriles tunicae, ut erant praetextae magistratuum et nobilium puerorum. Post Gallieni inprimis tempora passim patagaudae viriles et muliebres in usus fuêre, ita ut et milites sub Aureliano paragaudas acciperent: quas tamen utrasque Valentinianus et Valens Impp. lege prohibuêre, et privatis ademptas suis gynaeceis rantum fieri voluêre. Iustinianus autem earum usum restituit mulieribus, non item viris etc. Graeci lora huiusmodi ῥάβδοῦς, i. e. virgas, dixêre, vide infra in voce Pannus et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Vopisc. A' multitudine igitur pannorum vel fasciarum, h. e. lororum, quae vulgo bandas Galli vocant, vestes dilores, trilores et pentelores dictae. De diloribus, intelligeudus Virg. Apud quem praemium victori chlamydatur, Aen. l. 5. v. 250.Victori chlamydem auratam quam plurima circumPurpura maeandro duplici Miliboea cucurrit:Cuiusmodi loris cum primitus tunicae tantum ornarentur, postea et lineae loratae factae sunt: unde apud eund. Vopisc. in brevi munerum, quae Hunilae Bonosi novae nuptae dantur, dilorium interularum mentio est, non item tunicarum. Post Aurelianum vero ex cuius praecepto data sunt haec munera, usque ad pentelores, iam Vopisici aevo, processum est. Hodie, mulierum vestes, inquit idem Salmas. non pentelores tantum, sed usque ad cingulum loratae et zonis sericis, h. e. paragaudis, distinctae gestantur. Λωρωτοὺς χιτῶνας huiusmodi vestes vocat Achmes, in Oneirocriticis c. 120. Idem λωρωτοῦ ἀληθινοῦ meminit; h. e. purpureae vestis loratae; sed et τῶ ἀπὸ μετάξῆς λωρωτῶν; nam et subsericae vestes paragaudae erant, ut notum ex Claud. Trebellii et paragaudae ipsae vel lora ex serico auto intexto fiebant. Vide eum toto illo c. Imo nec multilores solum vestes, sed vela quoque loris ornabantur ac distinguebantur. Anastas. in Greg. IV. Ibi ipse fecit et alia duo modica vela fundata, quae pendent in circuitu altaris, habentque lora viginti quinque: Ibid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.